Версия сайта для слабовидящих
Санкт-Петербургская классическая гимназия №610
школаучебалюдипартнерыдосугфотобанкфорум
             

Altercationes novae 2004

В средневековой латинской литературе существовал жанр altercatio — «словопрение». Одна из его разновидностей — беседа учителя и ученика (чаще всего оба они знамениты: например, римский император Адриан и поучающий его стоик Эпиктет или будущий вице-король Италии Пипин и его учитель философ Алкуин), в которой ученик задает однотипные вопросы: «Что есть то-то и то-то?», а учитель дает краткие и выразительные определения, иногда несколько сразу. Вот фрагменты одного из таких словопрений (между Адрианом и Эпиктетом):

— Quid est epistula? — Tacitus nuntius. — Quid est pictura? — Veritas falsa. — Quid est argentum? — Invidiae locus. — Quid est homo? — Loci hospes, brevis imago, calamitatis fabula. — Quid est homo? — Sicut lucerna in vento posita. — Quid est luna? — Dei adulter, noctis oculus. — Quid est mare? — Iter incertum. — Quid est navis? — Domus erratica, ubilibet hospitium. — Quid est nauta? — Amator pelagi, firmi desertor, contemptor vitae mortisque, undae cliens. — Quid sunt stellae? — Litora gubernatorum. Quid est miles? — Murus imperii. Quid est forum? — Templum libertatis. — Quid est gladiator? — Sine crimine homicida и т. д. и т. п. 

43 гимназиста и 3 выпускника, участвовавшие во Всегимназическом латинском словопрении, дали в общей сложности более 250 определений ученика, учителя, жизни, истины, сна, слона и гимназии. Жюри в составе редакторов «Абариса» О. В. Бударагиной и В. В. Зельченко отметило следующие:


Словопрения

Quid est discipulus? — piscis, de scientia sua dicere cupidus (Даша Галина); urna inanis, quae sitit compleri (Давыд Васильцов); animal insipiens scientiae cupidum (aut non cupidum) (Митя Широкорядов); lapis fremens (Саша Горбова); lynx auscultans (Катя Журбина); innoxia avis cum rictu lupi (Таня Котегова); qui magistro imitandus est (Света Орлова); discipulus poena est (Коля Менде)

Quid est somnus? — concentus animi et corporis (Митя Широкорядов); mixtura cupidinum et metuum (Соня Александрова); tempus, frustra consumptum (Илья Виленский); pars optima vitae (Саша Сухотин); scaenae, quae vita est, paries (Саша Сухотин); somnus somnium est (Арина Резникова); claustrum oculorum, sensuum vestiarium (Денис Кейер); venenum Morphei (Гриша Воробьев)

Quid est magister? — ahenum sapientiae (Лина Добулевич); globulorum iaculator (Соня Александрова); Sisyphus, qui spem amisit (Саша Горбова); qui latrat, sed non mordet (Леша Востриков); assiduus picus, tundendo semper amicus (Денис Кейер)

Quid est vita? — via ducens ad mortem (Шура Журавлева); puteus non altus, liber imperfectus, donum mirabile (Катя Журбина); cancer materiae (Иван Фомичев); ei, qui cogitat, comoedia, ei, qui sentit, tragoedia (Настя Моисеева); quoddam arte brevius (Арсений Ветушко); tenue linum existentiae (Коля Чиковский); luctatio vitae gratia (Вадим Шалугин); vicissitudo otiorum et negotiorum (Гриша Воробьев)

Quid est gymnasium? — Piscium apiumque domus communis (Даша Галина); pyxis formicarum (Соня Александрова); specus, semper terribilis, sed aestate optatus (Женя Зубкова); matrix, menti incubitans (Иван Фомичев); domus, in angulo sita (Илья Виленский); matheseos portus tranquillus in vesano mari vitae (Коля Чиковский)

Quid est veritas? — iuris gradus superlativus (Шура Журавлева); quod est in vino (Лиза Зюзина, Катя Журбина); vis infirmorum (Соня Александрова); causa controversiae aeternae (Катя Журбина); hoc, quod parvus puer dicit (Андрей Смекалов); tenuissima virga artis (Полина Гришина); Aristotelis maior Platone amica (Арсений Ветушко); lux usitata (Саша Торопова); quod semper alicubi iuxta est (Арина Резникова; схожая мысль у Володи Вершинина: quod semper prope, numquam mecum est)

Quid est elephantus? — Magnum problema (Рома Савельев); mus maximus (Антон Герасимов, Настя Моисеева, Арина Резникова); bestiarum sapientissima (Шура Журавлева); beatum animal, quod vivit nec quaerit (Гриша Янус); qui somniat se esse avem (Леша Востриков); devorator faeni, materies muscae, domus Buddhae (Соня Александрова); avicula quadrupes (Саша Горбова); alumnus emissionis primae (Иван Фомичев); maximum vas theanum (Арсений Ветушко); equus Indicus (Арина Резникова); os cornigerum (Денис Кейер); musca gigantea colore plumbi, sine alis (Софья Лурье) [вообще «слоновьи» определения оказались особенно хороши, так что выбирать из них было нелегко]

P. S. Quid est tempus? — Sagitta, quae ex praeteritis volat ad futura (Шура Журавлева)


Все ответы

Quid est discipulus? — Piscis, de scientia sua dicere cupidus; lucem quaerens; quisque sapiens homo; homo non satis doctus, ut magister sit; animal insipiens scientiae cupidum (aut non cupidum); urna inanis, quae sitit compleri; ungues rodens; exercitus hominum undevicesimanuum; lapis fremens; homo semper dormiens; bestia saeva; spongium, scientiam bibens; ianua aperta; lynx auscultans; magistri aut hostis sempiternus aut amicus; innoxia avis cum rictu lupi; fluctus magistrum fugiens vel ager a magistro disseminatus; qui magistro imitandus est; vepres lenis; suboles mente; misera indefensa substantia; properans homo; amicus bonae notae; homo, scientia cruciatus; servus notarum; lapis incultus sub caelo magistri; embryo spei; sanctus martyr; successor magistri; omni tempore malus, omni tempore infelix, omni tempore somniculosus, quasi omni tempore esuriens animans; homo sapiens; sacrificium magistri; nugarum manipulus, lumen inaccensum; discipulus poena est; posteritas litterarum.

Quid est somnus? — Vita altera; solitudo mentis; parva mors; liberatio cogitationum; pons inter mortem et vitam; concentus animi et corporis; dormientis mundus interior; vita nostra; mixtura cupidinum et metuum; praenuntius mortis; vigilia subconscientiae; miserae indefensae substantiae [см. раздел Quid est discipulus? — Ред.] sempiterna cupiditas; momentum libertatis; tempus, frustra consumptum; pars optima vitae; scaenae, quae vita est, paries; vitae tempus gravissimum; speculum animi; flatus mortis; momentum libertatis et quietis; desperatio; praesensio mortis; votum omni tempore mali, omni tempore infelicis, omni tempore somniculosi, quasi omni tempore esurientis animantis [см. раздел Quid est discipulus? — Ред.]; felicitas brevis; effugium vitae; somnus somnium est; somnus vis est; claustrum oculorum, sensuum vestiarium; venenum Morphei.

Quid est magister? — Apis laboriosa; ahenum sapientiae; homo, talia legens; index scientiae; urna, scientia completa, quae alias urnas complet; globulorum iaculator; loquens cum mutis; actor tragicus; Sisyphus, qui spem amisit; qui latrat, sed non mordet; qui discipulum perpetuo vexat et ab eo vexatur; bubulcus cum calamo et flagro; gubernator vitae discipulorum; recens discipulus; lentus spiritus; genitor mente; bestia, quae die examinis discipulum devorat; homo, a discipulis cruciatus; dux discipulorum; liber vivus; praeses matheseos; prudentissimus homo; quaestionum auditor; qui se omni tempore malum, omni tempore infelicem, omni tempore somniculosum, quasi omni tempore esurientem [см. раздел Quid est discipulus? — Ред.] fuisse maturius interdum obliviscitur; rex pensorum; custos notarum; domitor discipulorum; Minervae minister; assiduus picus, tundendo semper amicus.

Quid est vita? — In aeternitate mora; pulchrum divinum donum; umbra maximi pici; via crucis; via ducens ad mortem; mutatio; spatium longissimum; mortis exspectatio; volatus rubri papilionis; petitio felicitatis; ambulatio in silva; morbus mortifer; puteus non altus; liber imperfectus; donum mirabile; quoddam accidens mihi hic et nunc; sermo cum Domino, ubi omne factum verbum est; sancta amnis; cancer materiae; incitatio ad mortem; brevis somnus; ei, qui cogitat, comoedia, ei, qui sentit, tragoedia; spes, opinio, amor; temporis iactura; exordium mortis; semita nebulosa; punctum temporis inter praeterita et futura; quoddam arte brevius; magnum proelium; tenue linum existentiae; perpessio; luctatio vitae gratia; error per terram; circuitus rerum gestarum; omnia, quae moventur; via pertrita; navigium calamitatum; via notitiarum; vicissitudo otiorum et negotiorum.

Quid est gymnasium? — Piscium apiumque domus communis; cenatio sapientiae; templum scientiae; pyxis formicarum; domicilium sapientium; domus artis et disciplinae; campus proeliorum; specus, semper terribilis, sed aestate optatus; matrix, menti incubitans; domus scientiae; valetudo et vis; via ad vitam; domus, in angulo sita; carcer ingenii; urna cum magistris, discipulis nonnullisque disciplinis; matheseos portus tranquillus in vesano mari vitae; receptaculum malorum; locus, quo magistri pueros discipulos facere conantur; locus, ubi multi omni tempore mali, omni tempore infelices, omni tempore somniculosi, quasi omni tempore esurientes animantes congregantur; olla sapientiae; locus, ubi mens et corpus exercentur.

Quid est veritas? — Quod modo caelum habet; quod plenum non existit; iuris gradus superlativus; quod est in vino; veritas est veritas; una ex rebus terribilibus, quae mundum nostrum suspendent; vis infirmorum; res non existens; causa multarum pugnarum; simulacrum Dei; causa controversiae aeternae; illusio; quod semper prope, numquam mecum est; scientia, quae post mortem dabitur; excellentissima virtus; fructus acerbus; hospes invocatus; existentia Cartesii; hoc, quod parvus puer dicit; sol mentis; tenuissima virga artis; quod homines totam vitam quaerunt; summa virtus; hasta, quae ferit adulatorem; invictum robur; scutum gladiusque; Aristotelis maior Platone amica; lux usitata; argumentum iustitiae; dignitas veri hominis; amarum mel; res quaerenda; hostis mendacii; absentia mendacii; veritas est ea, quam omnes semper quaerunt, sed reperire non possunt; quod semper alicubi iuxta est; ut radius solis, demissus ab aethere coeles, rectus et eludens, caecans et operta recludens; veritas aequitas est; quod hominem liberat.

Quid est elephantus? — Magnum problema; animal sapiens; mus maximus; naturae deliciae; bestiarum sapientissima; animal ingens cum magnis auribus; beatum animal, quod vivit nec quaerit; qui somniat se esse avem; mons iens; mons immensus; devorator faeni; materia muscae; domus Buddhae; turris mobilis; avicula quadrupes; animal profitens cornua sua dentes esse; alumnus emissionis primae; animal nasutum; qui e musca fit; bestiarum horti incola miser; Gigas indomitus; maximum vas theanum [чайник. — Ред.]; equus Indicus; miraculum summum; unimanus quadrupes; os cornigerum; vaga rupes; musca gigantea colore plumbi, sine alis; primigenitus calvus; quietum animal; bestia caudonasa.

Quid est tempus? — Sagitta, quae a praeteritis volat ad futura.

Quid est animus? — Curriculum duorum equorum et aurigae.

Quid est audacia? — Sensus veri militis.

Quid est libertas? — Opinio hominis.

Quid est ratio? — Donum deorum.

«Образование — лучший страж свободы, чем развернутая армия»

Э. Эверетт,
американский государственный деятель