Версия сайта для слабовидящих
Санкт-Петербургская классическая гимназия №610
школаучебалюдипартнерыдосугфотобанкфорум
             

Летопись: 14 мая 2012

Благодаря любезности давнего друга нашей гимназии Луиджи Миралья (Рим) в руках вашего корреспондента оказались ксерокопированные страницы из разных выпусков латинского ежемесячника "Vox Urbis", который выходил в Риме в конце XIX - начале XX в. В номерах за 1905 г. попадаются сведения о любезном отечестве: в частности, подробная реляция о Цусимском сражении, сообщение о манифесте 17 октября, а также - неожиданным образом - статья о былинных богатырях. Два последних текста предлагаются общему вниманию.

RUSSICI MOTUS

In Russia tandem novo Caesaris edicto popularium legatorum coetus (т. е. Государственная Дума. - В. З.) brevi cogetur. Huius comitiis pacem tandem redituram sperant, quae hactenus ubique proeliis et sanguine eversa est. Licet enim perdomita Moskowitarum seditione, quies ubique non est restituta; quin immo novissime comperimus per Siberiam omnem, latissimam regionem, novae seditionis pericula flagrare, quae mox iterum armis et sanguine compescenda erunt. Quibus adhuc fit, ut omnium gentium unum idemque auspicium, ut nobilissimum imperium tot hactenus infortuniis affectum, pace tandem atque libertate civilique vitae bono regatur, in dies undique renovetur.

RUSSORUM HEROES

Quo tempore Arthurus rex vivebat, cumque Isaotha, flava illa regina, Tristanum amabat, Vladimirus princeps, Kiewii dominus urbis, Russos fortes viros et ipse secum ad convivia habebat, quos populares gentis vates suis adhuc carminibus celebrant. Ipsi, "bogathyrii" nomine dicti, ad epulas principis consedentes titanicas pugnas suas contra montanum serpentem (да, это Змей Горыныч! - В. З.) narrabant, contra avem horridum "Soloveium", contra Tartaros, gigantes, amazonas. <...>

Heroum celeberrimus Ilias Mouramius erat - agricolae filius - qui divino numine ad patriam tuendam vocatus, contra prodigia, monstra, piratas, paganos, aratrum linquens gladiumque distringens decertabat. Is Sviatogorii vim prodigiosam a diis acceperat, qui, morte post ingentem gloriam victus, iunioribus aemulis nova certamina reliquerat. Ilias enim Soloveium illam avem teterrimam necavit, quae, leonis ad instar rugiens, urbes sibilo diruere potens erat. Latronum deinde quadraginta milia mactaverat, et a Vladimiro urbis maximae custodiam acceperat.

Iliae proximus celebritate et nomine Dobryna, montani serpentis victor. Qui Poutchaio in flumine igneos volvente fluctus vivens, ad Christianorum oppida, suas ut victimas raperet, descendebat. Zabavam, Vladimiri nepotem, cum vi abstulisset, una cum multis regibus et ingenti exercitu captivam retinebat ; at virtute sua serpentem Dobryna iugulavit, omnesque libertati reddidit. Amazonem (а это Настасья Микулишна. - В. З.) vero Dobryna cum esset aggressus, haec flavos eius capillos arripiens, virum post sese traxerat, deinde una cum equo in peram occluserat suam. At mox eum contemplans iuvenemque decorumque cognoscens uxor eius humilis pariterque devota ei facta est.
Alecha Popovitchius tertius erat e Vladimiri domo heros, qui Tougarinium alatum gigantem oppressit. <...>

At heroes illos superbia, malorum omnium radix, pessumdedit. Cum enim sese invictos et invincibiles crederent, duos fortissimos milites Deus in eos misit, qui cum omnes essent aggressi, multiplicatis militibus per ictus et vulnera, Iliam comitesque fuderunt atque in lapides commutarunt.


В. В.

«Истинно просвещенный человек никогда не воюет»

Лао-Цзы,
китайский философ